La patrona principal de la ciutat de Tortosa

LA MARE DE DÉU DE LA CINTA

Rescripte de la Sagrada Congregació de Ritus, de 25 de maig de 1921.

“Beatissimam Dei Genitricem Virginem Mariam de cintura, sive de Cingulo nuncupatam multiplicibus claram prodigiis, inde a saeculo XII ob innumera accepta beneficia permagno avitae pietatis studio cives Derthusenses tamquam Patronam venerantur. Etsi vero laudata Civitas praecipuo gaudeat Patrono Angelo Custode rite constitutom cuius festum a Clero tantum iusta liturgicas leges celebratur; fidelis populus Derthusensis Sanctum Angelum Patronum fere ignorat. Quare, praeunte Rmo. Dno. Petro Rocamora y García, Epo. Derthsen., una cum Rmo. Capitulo et Clero, Municipes et reliqui civium Ordines, unanimi suffragio Beatam Virginem Deiparam Mariam de Cingulo, Patronam suam principalem elegerunt, et Smum. Dnum. Nostrum Benedictum Papam XV, supplicibus votis enixe rogarunt, ut peractam eiusmodi electionem confirmare dignaretur. Sanctitas porro Sua, has preces ab infrascripto Cardinali Sacrae Rituum Congregationi Praefecto relatas peramanter excipiens, Beatam Mariam Virginem de Cingulo Patronam aeque principalem cum S. Angelo Custode Civitatis Dhertusensis suprema Auctoritate sua declaravit et constituït, cum omnibus privilegiïs atque honorificentiis, quae praecipuis locorum Patronis de iure competunt. Eiusdem vero B. Mariae Virginis de Cingulo festum, Sabbato primo mensis Septembris sub ritu duplici primae classis cum Octava communi in posterum celebrandum iussit: servatis Rubricis. Contrariïs non ostantibus quibuscumque”.

Die 25 Maii 1921

A. Card, Vico Ep. Portuen. Praef.

Philippus di Fava, Substus.

(Cfr. BOBT, 1921, pàgs. 86-89)

X